CLE 00089

Seu stupor est huic studio siue est insania nomen,

Omnis ab hac cura cura leuata mea est.

Monumentum apsolui et impensa mea,

Amica Tellus ut det hospitium ossibus,

5

Quod omnes rogant sed felices impetrant.

Nam quid egregium quidue cupiendum est magis

Quam ube lucem libertatis acceperis,

Lassam senectae spiritum ibi deponere?

Quod innocentis signum est maximum.

3

apsolui; absolvi norm.

7

ube; ubi norm.

 

Reference basis text: CLE 89

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic meters


 EDR