CLE 00053

Rogat ut resistas, hospes, te hic tacitus lapis,

Dum ostendit quod mandauit, quoius umbram te[...]

Pudentis hominis frugi cum magna fide,

Praeconis Oli Grani sunt ossa heic sita.

5

Tantum est. hoc uoluit nescius ne esses. uale.

2

te[...].; tegit coni. Buecheler

 

Reference basis text: CLE 53

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Buecheler = CLE 53

Iambic meters