CLE 00429 = CIL 08, 21179 = CLEAfrique 00167
Quis quis es, en hospes quaeso lege (seic bene uiuas)
Quae fuerim quoue in spatio mors me inuida traxit.
Vixi ego bis denos annos tres atque seimitum.
Coniugis obsequio semper placuisse iuuabat.
5
Fatorum cursum properans me orbauit ab illo,
Seic tamen ut pignus dederim pro corpore corpus.
Filius est nobeis natus, quem Iuppiter altus
Diligat et natos iubeat generare futuros.
Tu qui legeisti, ne sit graue dicere, quaeso,
10
Crispinae ut nullum terrae sit pondus grauatum.
5
cursum lapis; cursu[s] rest. Cagnat - Schmidt, Hamdoune
Provincia Mauretania Caesariensis / Località: Caesarea / Cherchel
Datazione: 100-200 d.C.
EDCS
ACE-CIL
Testo base di riferimento: CLE 00429
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Cagnat - Schmidt = R. Cagnat - J. Schmidt, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL), VIII, Suppl. II: Inscriptionum Provinciae Numidiae Latinarum Supplementum, Beroini 1894
Hamdoune = C. Hamdoune, Vie, mort et poesie dans l’Afrique romaine: d’après un choix de Carmina Latina Epigraphica, Bruxelles 2011, n. 167
Esametri |