CLE 01387

Ecce sacerdotum tenuit qui iura sacerdus,

      Quo recubat tumulo nomine Nicetius.

Vrbs Lugdune, tuum rexit per tempora clerum

      Ecclesiamque dei cordis amore colens

5

Quique Sacerdotis sanctus bis proximus heres

      Sanguine coniunctus, culmine, sede simul,

Vir bonus, indultus cunctis famulisque benignus

#fragm#      [...] uerbere quisque suo,#/fragm#

Mansuetus patiens mitis uenerabilis aptus,

10

      Pauperibus promptus simplicibusque pius,

Psallere praecepit normamque tenere canendi

      Primus et alterutrum tendere uoce chorum,

Noxia temnendi uitans discrimina mundi,

      Inque deum solum uiuere nouit opus.

15

Sic uigilis sobrius, sic castus, carnis ubique,

      Quo nihil in clero dulcius esse potest,

Causarum spreuit strepitus uanosque furores,

      Et simplex mundo sed sapiens domino,

Iura potestatum uerbi terrore coercens,

20

      Iurgia despiciens suspiciensque deum,

Ac simul erectus mitis pietate serenus

      Transiit innocuus, regna superna tenet.

Illicetis patuit calcatis fortis amicis,

      Iam paradisiacas possidet aptus opes.

 

Elegiac couplets